RHENUS

RHENUS
RHENUS
German. der Rhein, vel Rhyn, Gall. le Rhin, Batavis de Rhyn, notissimus, et maximus Germaniae post Danubi um fluvius, illam a Gallia disterminans, a lacu Constantiensi Basileam usque, postquam prius Rhetos ab Helvetia, a fontibus nempe usque ad lacum Constantiensem, dispescuit. Inter hunc et Mosam Corbulo Rom. Dux, ne miles otiô torpesceret, fossam perduxit, A. C. 47. Tacit. l. 11. Annal. c. 20. Hispanos vero Mosam ei infundere molitos, disturbavit Henricus Fridericus Arausionensis, A. C. 1625. Primus auctorum, quorum monumenta nobis supersunt (nam qui Aristotelis operibus nomen eius immiscent, oppido quam imperite faciunt) Rhenum, retulit Iulius Caesar, in Comment. de bello Gallico, Descripsit autem eum sic, l. 4. Bell. Gall. c. 10. Rhenus oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt: et longô spatiô per fines Nemetum, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Trevirorum, citatus fertus; et ubi Oceano appropinquat, in plures diffluit partes, multis ingentibus insulis effectis (quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur; ex quibus sunt, qui piscibus, atque ovis avium vivere existimantur) multisque capitibus in Oceanum influit. Post Caesarem omnes fere auctores, Graeci iuxta atque Latini, scriptis suis eum celebrârunt. Tacitus, Annal. l. 2. c. 6. Rhenus non alveô continuus, aut modicas insulas circumveniens, apud principium agri Batavi, velut in duos amnes dividitur; servatque nomen ac violentiam cursûs, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur: ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens. Versô cognomentô, Vahalem accolae dicunt: mox id quoque vocabulum mutat mosâ flumine; eiusque immensô ore eundemin Oceanum effunditur. Idem libro de Germania, c. 1. Rhenus Rhaeticarum Alpium inaccessô ac praecipiti vertice ortus. modicô flexu in occidentem versus, septentrionali Oceano miscetur. Mela, l. 3. c. 2. Rhenus ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum, et Acronium; mox diu solidus, et certô alveô lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur. Dio, l. 39. Ο῾ δὲ Ρ῾ῆνος ἀναδίδωςιν μὲν ἐκ τῶ Α῎λπεων τῶ Κελτικῶν, ὀλίγον ἔξω τῆς Ρ῾αιτίας. Προχωρῶν δὲ ἐπὶ δυσμῶν, εν ἀριςτερᾷ μὲν τὴν τε Γαλατιαν, καὶ τοὺς ἐποικοῦντας αὐτὴν, εν δεξιᾷ δὲ τοὺς Κελτοὺς ἀποτέμνεται καὶ τελευτῶν ἐς τὸν Ω᾿κεανὸν ἐκβάλλει. Herodian. l. 6. c. 7. Μέγιςτοι γὰρ δὲ οὗτοι ποταμῶν ὑπ᾿ ἄρκτω ῥέουςι Ρ῾ηνός τε καὶ Ι῎ςτρος ὁ μὲν Γερμανοὺς, ὁ δὲ Παίονας παραμείβων οἱ θέρους μὲν ναυςίπορον ἔχουςι τὸ ῥεῖθρον, δὶα βάθος τε καὶ πλάτος. Τοῦ δὲ χειμῶνος, παγέντες ὑπὸ τοῦ κρύους, εν πεδίου χήματι παθιππέυονται ἀντιτυπὲς δὲ οὕτω καὶ ςτεῤῥὸν γίνεται τὸ ποτὲ ῥεῖθρον, ὡς μὴ μόνον ἵππων ὁπλαῖς καὶ ποςὶν ἀνθρώπων ἀντέχειν, ἀλλὰ καὶ τοὺς ἁρύςαςθαι θέλοντας, μὴ κάλπεις ἐπ᾿ αὐτῷ μηδέ κοῖλα ςκεύη φέρειν, πελέκεις δὲ καὶ δικέλλας, ἵν᾿ ἐκκόψαντες, γυμνόν τε ςκεύους ἀράμενοι τὸ ὕδωρ, φέρωςιν ὥςπερ λίθον φύςις μὲν δὲ τῶ ποταμῶν αὕτη. Eius meminit Ovid. Met. l. 2. v 258.
Hesperiosque amnes, Rhenum, Rhodanumque Padumque.
Itemque Virg. l. 8. Aen. v. 727.
Extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis.
Ubi due tantum Rheno ostia tribuit, uti et Claudianus, de Bello Getic. ubi de Alarici victoria, v. 336.
——— ———Te Cimbrica Tethys
Divisum bifidô consumit Rhene meatu.
Hodie vero tria celebrantur. Vide Cluver. de tribus Rheni alveis, et l. 2. de Germ. Ant. c. 40. ut et infra Horatius, de Arte Poetic. v. 18.
Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.
Non ἀπὸ τοῦ ῤεῖν (inquit Fungerus) quod est fluere Latinis, etsi aliquibus verisimile id queat videri, nec a Rhodani societate, secundum Isidorum, sed eius etymon quibusdam, ab illo decursu petendum videtur, quasi huc versum fluens, quod Germani dicunt Reyn. Sicut contra dici potuit Danubius sursum fluens Danuf, vel potius a voce Germanicâ Rein, quae nitorem, puritatemque significat, quod claritatis quâdam praerogativâ polleat, dum clarissimas perlabitur gentes: sive quod arbiter olim et velut vindex fuerit puritatis coniugii. Quippe solebant Germani liberos recens natos, clypeo impositos, committere flum inis alveo, qui si fluitâsset, legitimi partûs indicium dabat; sicut adulterini, cum subsidebat; fundum petens, teste quoque Galeno. Unde Claudianus:
Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus.
Hinc in Anthologia legimus, l. 1.
Θαρςαλέοι Κελτοὶ ποταμῷ ζηλήμονι Ρ῾ήνῳ.
Et ibidem:
Κεκρεμένον λούτροιςιν ἐλεγχιγάμου παταμοῖο.
Divus quoque Nazianzenus:
Ε᾿ς νόθον εὐγενέος Ρ῾ήνου κριθίντα ῤεέθροις.
Nonnus in Bassaricis:
Ρ῾ῆνος ἀςημάντοιο θεμιςτολόπος τοκετοῖο.
Idem testantur Theophylactus et Eustath. in Dionys. Alexandr. Cluverius tamen id figmentum credit: interim certum, Helvetios aliosque suos liberos in Rhenum immersisse, ad eos in durandos. Vide Cluver. l. 1. c. 21. Vadianum in Melam, l. 3. Gallicum Rhenum dixit Catullus, Epigr. 11. v. 11: ad differentiam Bononiensis. Lucanus, l. 1. v. 371.
Fregit et Arctoô spumantem vortice Rhenum.
Spumat enim quibusdam in locis, ubi aqua per rupes et cataractas praecipitatur. De cataractis eius infra Scaphusiam vide Munster. lib. 3. Frey. c. 4. adm. Gall. Statius, l. 1. Sylv. 4. v. 89.
Non vocat Arctoas acies, Rhenumque rebellem.
Claudianus:
——— ——— Rhenumque minacem
Cornibus infractis adeo mitescere cogis.
Seneca in Hercule insano: Actu 5. v. 1324.
Violentus undâ Tigris, aut Rhenus ferox.
Conradus Celtes:
——— Rapidus gelato flumine Rhenus.
Quamvis enim magnus rapidusque, tamen saeviente frigore congelatur, Herodian. loc. cit. Ob quam causam Ausonio gelidus, in Mosell. v. 344. et Prisciano glacialis dicitur. Aurifer etiam quibusdam, quod metalli huius ramenta non raro sabulô internitentia reperiantur. De Salmonibus Rheni vide Freyum praefatum, l. 7. Est autem celeberrimus hic Europae fluvius, antiquus Galliae et Germanicae terminus, a fontibus ad ostia. Nic. Lloyd. Secundum Baudrandum, Iohan. Baptistam Plantinum, alios, non procul a Danubii et Padi fontibus et quidem in monte Adula, qui pars Orientalis est summarum Alpium sive S. Gotthardi, oritur ex Alpibus in parte occidentali Rhaetiae ex duplici tonte, quorum maior et magis ad Boream Vorder Rhyn dicitur, seu primus Rhenus, et e monte Crispalto: minor vero Hinder Rhyn, seu secundus, magis ad meridiem ex S. Bernardimonte, ubi in loco scaturiginis sacellum quondam Nymphis dicatum, cuius adhuc vestigia cernuntur, referente Sprecherô, oritur. Tertium fontem Vigenerius in Caes. post Simlerum Comment. de Alpibus, tradit. Rheni nempe medii, ex monte Lucumonio, ubi e rupis cacumine, Cadelin dicto, nascitur amnis Erode, qui progediens montem 8. Barnabae versus, exinde Rhenus medius, Mittel Rhyn dicitur, e quibus medius cum anteriori infra Ilantium miscetur, anterior vero et posterior infra Rhaetium concurrunt. Deinde simul unitis, Rhenus prope Curiam fluit, et Magiam rigat; inde limites Helvetiorum tangit, et per lacum Constantiensem seu Brigantinum transiens, ac Sueviam ab Helvetia separans, Constantiam rigat, uti Scaphusiam. Hinc Arolâ auctus, iuxta quatuor Silvestres, Valdhusiam, Laufenburgum, Sanctionem, et Rheno feldam labitur, uti et postea ad Basileam, a quâ in Septentrionem, quandoque in Occidentem parum profluit, cum a fontibus suis ad anterioris et posterioris confluxum magis Ortum versus respiciat, postmodum ad Septentrionem incurvetur, donec lacum Cellensem egressus, ad Occidentem cursum dirigat Basileam versus, auctus prius ut dictum Arolâ, ad Confluentes Coblentz. Deindeper Alsatiam tendens, in Boream fluit iuxta Novoburgum et Brisiacum, uti et prope Argentoratum. Postea hellelô fluviô auctus, Stolhoffam rigat, Philippoburgum, et Spiram ab amniculo Spira, qui ibi Rheno confunditur, dictam, in Palatinatu Rheni dicto seu inferiori ubi etiam ex altera parte, qua
dextra vel Germanica ripa est, Nicrô fluviô receptô ad Manheimum iuxta Wormatiam et Oppenheimum fluit. Hinc ad Moguntiam, ubi olim Carolus M. per annos decem labore ingenti et opere mirabili pontem in Rheno lignenm fecit, 500. passus longum, qui unô ante obitum eius annô, intra horas tres fortuitô in cendiô conflagravit, recipit Moenum fluvium; quô auctus iuxta Ingelheimum, Bingium, apud quod Nava, Nah, et Nach, fluv. celer ac nebulosus in eum decurrit, Baccharacum, ac Vesaliam superiorem fluens, per Trevirensem ditionem labitur; ubi auctus Lanô fluviô; mox etiam et Mosellâ, ad Confluentes ad Antenacum tendit, deinde Montensem Ducatum a Coloniensi ditione separans, Bonnam rigat, hinc Coloniam Agrippinam, ubi Constantinus M. pontem in rheno inchoavit, ut Francis terrorem incuteret, Novesium, Duseldorpium, et Ordingam. Postea per Clivensem Ducatum fluens iuxta Duisburgum, ubi recipit Ruram, et prope Orsovium, Rhenobergam, Vesaliam, ubi recipit Luppiam, Reesium, et Emmericum, tandem in limite Gueldriae et ad Schenchiam arcem in duo
brachia scinditur, quorum alterum ad sinistram tendens, Vahalis dictum, le Vahal, Noviomagum rigat, et paulo post Mosae miscetur: alterum ad dextram prope Arenacum fluit, ubi per Drusum fossa Rhenum inter et Salam egesta partem Rheni per Isalam et Flevum lacum in Oceanum effundit Sed altera pars ad occasum tendens per Batavos, Traiectum inferius seu ad Rhenum dictum rigat, ut et Lugdumum Batavorum, ubi et sensim deficit, quamquam eo olim evolvebatur unicô ostiô inter vicos Catwick, et Nortwick. Sed Oceanus aliquando violenter irrumpens cum eius fluxum impedivisset aqua retroacta, sinistram ripam icindens Annô 860. alveum sibi novum paravit, qui Licus dicitur, le Leck; ut medium illum et antiquum Rheni alveum arenarum tumulis obductum nullô labore potuerint Lugdunenses aperire. Ab antiquis autem numerantur duo Rheni fluminis ostia: medium illud quod et verum et antiquum Rheni ostium prope Lugdunum Batavorum, et occidentale Rheni ostium, quod et Helium et Mosae ostium, die Maes incolis; prope Brilam: quibus addunt aliqui dextrum Rheni ostium, quod et Flevo nunc Vecht incolis a fluvio cognomine, qui a Traiecto inseriori deductus, in mare Austrinum cadit prope Amsterodamum. Ita per fines Rheatorum, Helvetiorum, Sequanorum, Rauricorum, Nemetum, Vangionum, Tribocorum, Trevirorum, Ubiorum, ac Batavorum fertur: quinque urbes Episcopatuum, vel olim vel hodieque sedes Constantiam, Basileam, Argentoratum, Spiram, atque Wormatiam: Metropoles tres Mogontiacum, Coloniam Agrippinam ac Traiectum praeterlapsus. Nomen dedit pago Rhenensi, in quo Laureshamum ad fluv. Wisgoz fuit, locus insignis monasteriô Laureshamensi, quod et Monasterium S. Nazarii dicitur: conditum a Williswinda et eius filio Cancrone, Rhenensis pagi Comite, Hadr. Valesiô referente, in Notit. Gall. De Rheno vide pluribus Petrum Bertium in eius Germania Antiqua. Addam solum, quod eius simulacrum memoratur Statio, l. 1. Sylv. 1. v. 51. ubi de Equo Max. Domitiani,
——— vacuae pro cespite terrae
Aenea captivi crinem tegit ungula Rheni:
quod suâ aetate, ante annos hos centum et quod excurrit, Romae superfuisse, scribit Barthol. Marlianus, Topogr. Urbis, l. 3. c. 3. Fingebantur autem hôc modô domitarum provinciarum simulacra pedibus subiecta Victorum Romanorum. Sic apud Claudian. fine VI. Consul. Honorii, v. 648.
Colla triumfati proculcat Honorius Istri etc.
Vide Casp. Barthium, Adversar. l. 44. c. 18. et Animadversion. ad Statium ac Claudianum d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Rhenus — AG Co. KG Rechtsform Kommanditgesellschaft[1] Gründung …   Deutsch Wikipedia

  • Rhenus — Saltar a navegación, búsqueda Rhenus AG Co. KG Fundación 1912 Sede Holzwickede, Alemania Industria Logístico Ingresos …   Wikipedia Español

  • Rhenus — Rhenus, 1) Fluß in Germanien, der j. Rhein, s.d.; 2) Nebenfluß des Padus in Oberitalien, ging bei Bononia vorbei u. mündete bei Ferrara. Auf ihm die Insula triumvirorum; j. Reno …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rhēnus — Rhēnus, lat. Name des Rheins …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Rhenus — Logo de Rhenus Création 1912 Si …   Wikipédia en Français

  • Rhenus — Группа компаний Rhenus с объёмом оборота в 3 млрд евро относится к числу ведущих европейских поставщиков услуг в области логистики. Группа компаний насчитывает 18000 тысяч сотрудников в 290 экономических центрах. Управление комплексными… …   Википедия

  • Rhenus Veniro — GmbH Co. KG Basisinformationen Unternehmenssitz Moers Webpräsenz …   Deutsch Wikipedia

  • Rhenus-Veniro — GmbH Co. KG Basisinformationen Unternehmenssitz Mainz Webpräsenz …   Deutsch Wikipedia

  • Rhénus Sport — Généralités Adresse Strasbourg Coordonnées …   Wikipédia en Français

  • Rhenus Sport — Rhénus Sport Le Rhénus Sport est une salle multi sport située dans le quartier européen du Wacken à Strasbourg, en France. En fonctionnement depuis l été 2003, après la rénovation de l ancien Rhénus, le Rhénus Sport occupe la partie sud du… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”